CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2039     View  [Back]
Charta qua Adalguis femina dat monasterio Cluniacensi curtilum et alias res in villa Tasiaco.
In nomine Verbi incarnati. Cuncti noverint populi, quod ego Adalguis dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad loco Cluniaco, ubi domnus et reverentissimus Odilo abbas magis videtur preesse quam prodesse, pro redemptione omnium peccatorum meorum, ut Dominus dignetur auxiliare in extremi diem judicii. Sunt ergo ipsas res in comitatu Matisconensi, in villa Tasiaco: hoc est in primis unum curtile cum domo et vinea, et campum; et habet fines de tres partes, de una terra Rodulfo, de alia Seguini, de tertia terra francorum, de quarta via publica. In alio loco alium campum; habet fines de quattuor partes, de una parte terra Rodulfo, de alia terra Fulchardo, de tertia via publica. Et in aliis duobus locis duabus peciolas de prato; habent fines de tres partes, de una parte terra Sancti Quintini, de alia Sancti Martini, de alia via publica. De hanc donationem faciunt rectores de Cluniaco quicquid facere voluerint ab hodierno die. Si quis vero ullus homo donationem hanc contrariare voluerit aliquam litem, ira Dei incurrat super illum, et sit demersus in infernum vivus, si ad emendationem non venerit. S. Adalguis femina, qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit. S. Ingelelmi. S. Arlei. S. item Arlei. S. Bernardi. S. Ebrardi.
(Au dos:) Carta Adalguis femina, de obedientia Lordonii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung