CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2041     View  [Back]
Charta qua Girberga, uxor Otmari, dat monasterio Cluniacensi quemdam mansum in villa Madriaco.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex rebus temporalibus que lege mortis amissuri sunt, mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitie viri redemptio anime ejus.» Quapropter ego, in Dei nomine, Girberga dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de hereditate mea, que est sita in pago Lugdunensi, in villa Madriaco, hoc est unum mansum cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent, pratis, campis: in tali tenore, ut quamdiu vixerim, teneam; post dissessum vero meum, faciant seniores loci [supradicti] quicquid voluerint. Facio autem hanc donationem pro remedium anime mee, ut Dominus liberare eam dignetur de penis inferni. S. Girbergane, qui fieri et firmare rogavit. S. Otmari, senioris sui. S. Renconis. S. Milonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung