Charta qua Durannus dat monasterio Cluniacensi, pro sepultura filii sui Humberti, duos mansos in villa Estivali.
Priscorum fidelium laudabili religione sanccitum est, ut post hujus incerte vite decursum, ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum de memoriis, ut per hoc aliquatenus valeant ipsi suis exui a delictis et peccatis. Huic igitur sacre institutioni fides a nobis accommodanda est, et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi, in quantum possibilitas parentum illorum et fidelium impertit, elemosinarum largitio inpendenda est. Hoc animo considerans, ego Durannus decrevi corpus filii mei, nomine Hunberti ex hac luce subtracti, in Cluniacensi monasterio, sub honore columpnarum ecclesie Petri videlicet, Paulique consecrato, locum sepulture et requiei salutem habere. Do etiam, cum illo corpusculo, predicto jam loco qui ad presens regitur decentissime sub gloriosi patris Odilonis pervigili sollicitudine, aliquid ex credita mihi possessione, anime ejus videlicet ob salutem, ut Deo propitio et ipsius jam dictorum apostolorum patrocinio, per hec transitoria que confero valeat adquirere simpiterna que expero. Sunt autem duo mansi in pago Eduensi constituti, et in villa Estivali insimul determinati, quos voluntate et consilio Hunfredi et Bernardi, fratrum ejus, meorum filiorum videlicet, et aliorum parentum illorum meorumque, ad integrum reddo dicto loco et monachis inibi degentibus, cum omnibus ipsorum mansorum appendiciis, pascuis, pratis, silvis, rispis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus et usque ad inquirendum. Hoc qui violare presumpserit, eterni judicis animadversione conteratur, et fidelium hominum judicio ab ipso suo conatu penitus avertatur. S. Duranni, qui fieri et firmare
rogavit. S. Hunfredi, filii ejus. S. Alberici presbiteri. S. Aalberti. S. Rodberti.
(Au dos:) Duranni in Estivali.