CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2046     View  [Back]
Commutatio terrarum in villis Lanco et Lasiaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Drogonem militem et filios ejus, ex altera.
Scammium fecerunt domnus abba Odilo et monachi sub eo degentes cum Drogone milite et filiis ejus, cum Bernardo scilicet atque Arlabaldo, de terra que conjacet in comitatu Matisconense. In primis donat donnus abba Odilo predicto viro duos curtilos in villa que dicitur Lanco, sicut sunt inclusi, ut faciat ab hodierno die quicquid facere voluerit. Econtra supradictus miles et predicti filii ejus donant Sancto Petro et domno abbati omnem hereditatem suam quam habebant in villa que dicitur Lasiacus, terram scilicet, vineas, pratos, silvas, molendinum, omnem suam partem, quesitum et ad inquirendum, ut faciant ab odierna die quicquid facere voluerint. S. Drogoni, qui anc cartam fieri firmarique rogavit. S. Bernardi et Arlebaldi, filiorum ejus. S. Rodulfi. S. Warnerii. S. Uberti. S. Gausfredi.
(Au dos:) Scammium Drogoni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung