CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2047     View  [Back]
Charta qua Andreas et uxor ejus Doda atque filii ejusdem Andreæ dant monasterio Cluniacensi campum pratumque et vineam in villa Raschisiaco.
Noverint cuncti fideles, quod ego Andreas et uxor mea Doda, et filii mei Tetbertus, matre natus legalis, et alii duo fratres qui non sunt legali filii, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, pro remedium animas nostras, hac in locum sepulture mee, hoc est unus campus qui residet in villa Raschisiaco, in agro Gigniaco vocat, et terminat a mane de ipsa hereditate, a cercio Sancti Martini, et habet perticas de uno latus XIIIcim; et in alio loco unum pratum, et terminat a mane terra Bernart, a medio die terra Sancti Mauricii, a sero Sancti Petri, a cercio rivo currente; et in alia parte duas rascias de vinea, et habent perticas de transversum V, et si amplius habent omnia sint Sancti Petri, et campus et saltii, quesitum, ad inquirendum; faciantque rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint. Si quis hanc donationem inquietare voluerit, omnes maledictiones venerint super eum, et postea firma et stabilis permaneat. S. Andreas et Doda, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Teutberti, filii sui. S. Johannis, filii ejus. S. Rotbertus, filius ejus. S. Arnulfi, qui filiam meam habet. S. Raimbaldi.
(Au dos:) Andreas in Raschiniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung