CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2052     View  [Back]
Charta qua Guntardus vendit Gandalmaro duos campos in villa Terviaco.
Notum sit cunctis in presenti seculo viventibus, quod ego Guntardus vendo quandam terram Gundalmaro, scilicet duos campos qui sunt in villa que nominatur Terviaco, in pago Augustodunensi, et ut absque ulla condictione per omnia futura tempora possideat, IIIIor solidos ab ipso accipio: terminat unus campus de una parte terra Sancti Petri, de alia terra Arulfi, de duabus partibus via publica; alius campus terminat a meridie terra Rotberti, a sero terra Gisembardi, a cercio terra Girbaldi. S. Guntardi, qui hanc cartam fecit. S. Duranni presbiteri. S. Letelmi. S. Arnaldi. S. Tecilini. S. Duranni. S. Constancii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung