CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2056     View  [Back]
Charta qua Gislebertus dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Cassiniaco.
Unigenitus Dei filius inter omnia precepta que suis discipulis dedit, elemosinarum operibus precipue jussit insistere, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Huic tam salubri precepto ego Gislebertus aurem cordis apponens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex hereditate mea pro remedio anime mee et filii mei Rodberti. Sunt autem ipse res site in pago Maticensi, in villa Cassiniaco: hoc sunt prati, campi, silve, vinee et omnia que ego ostendi senioribus supradicti loci. Facio autem hanc donationem eo modo, ut quamdiu vixero, me et jam dictum filium meum victu atque vestitu sustinent, et post obitum meum, locum sepulture habeam in predicto loco. Si quis vero contra hanc donationem aliquam temptaverit inferre calumpniam, æterne maledictioni subjaceat, et sit portio illius cum eis qui universitatis dominum morti addixerunt, nisi ad emendationem et satisfactionem venerit. S. Gisleberti, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Rodberti, filii sui. S. Drogonis. S. Otonis. S. Duranni. S. Humberti. S. Oddonis clerici. Petrus levita scripsit in presentia venerabilium seniorum Aymonis, Warnerii, Heinrici, Adalberti.
(Au dos:) Carta Gisleberti in villa Cassiniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung