CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2057     View  [Back]
Charta qua Stephanus monasterio Cluniacensi silvam quæ dicitur Castellum et alias res in villa Dunziaco, servumque dat aut reddit aut werpit.
Clementia divine bonitatis humane consulens infirmitati, inter multimoda preceptorum suorum genera helemosinarum operibus precipue insistere fideles suos monuit: «Date, inquiens, helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» His itaque saluberrimis amonitionibus ego Stephanus obtemperans, jamque finem dierum meorum, utpote in senectute positus, imminere conspiciens, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex hereditate mea, que est sita in episcopatu Matisconensi: est autem hoc quod illis dono silva que cognominatur Castellum; terminat autem a mane aqua decurrens in aliud fluviolum quod dicitur Longus. Facio autem werpitionem de consuetudine quam requirebam in villa Donziaco, et pascuale ubi bestie pascebantur quodque meum erat, do illis. Terram vero quam tenebam in beneficio de illis reddo, et convenientiam quam mihi spoponderant dimitto. Dono autem illis servum, nomine Martinum. Facio autem hanc cartam pro redemptione anime mee et omnium parentum meorum. S. Stephani, qui fieri et firmare rogavit hujus donationis cartam.
(Au dos:) Werpitio Stephani in villa Donziaco, de dominio de silva que nuncupatur Castellum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung