CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2059     View  [Back]
Charta qua Ebrardus sacerdos dat monasterio Cluniacensi vineam, campumque et pratum in villa Castello.
In Christi nomine. Noverint tam presentes quam et futuri, quod ego Ebrardus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum unam vineam cum prato et cum campo simul tenente. Sunt autem ipse res in pago Matisconense, in agro Biliacense, in villa que vocant Castello. Has ergo res denominatas dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum autem discessum ad locum sanctum perveniant, in vestitura vero omnibus annis dimidium sextarium de mel persolvam. S. Ebrardi sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Walterii. S. Siquardi. S. Adalardi.
(Au dos:) Ebrardi in Castello.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung