CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2061     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Anastasia ac filius eorum Rainardus presbyter dant monasterio Cluniacensi pratum, curtilum, etc. in villa Sancti Pontii.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Bernardus et uxor mea Anastasia ac filius meus Rainardus presbiter, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Sancti Poncii, hoc est pratum unum qui terminat a mane via publica, de aliis tribus partibus terra Sancti Petri. Donamus etiam unum curtilum in eadem villa, qui terminat a medio die via publica, et de aliis tribus partibus [terra] Sancti Petri. Donamus quoque in jam dicta villa modicum terre que a duabus carrucis aratur uno die; terminat autem de cunctis partibus terra Sancti Petri. Hanc autem donacionem in tali tenore facimus, ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus, excepto prato quem in alio loco scamniavimus; post nostrum autem decessum cum omnibus ad jam dictum perveniant locum. S. Bernardi et uxoris ejus Anastasie ac Rainardi, filii eorum, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Rodulfi. S. Petri. S. Aldigerii. S. Alberti. Data per manus Richardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung