CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2063     View  [Back]
Charta qua Beraldus clericus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Fusciaco.
Omnium divinorum eloquiorum institutione hoc nostris infunditur auribus, et commendatur attentius, ut pro his mercibus subito evanescentibus temporalibus, eas dispensando in pauperum utilitatibus, agamus quatinus remunerari mereamur spiritalibus eternaliter manentibus. Hoc igitur propterea, ego Beraldus clericus, omniumque meorum delictorum abolitione, monachicum suscipiens habitum, ex possessione que mihi jure cedit paterno, insimul mecum unum mansum reddo rerum auctori et largitori Domino ejusque apostolis Petro et Paulo, tradens eum Cluniaco illi loco famosissimo, cui preesse domnus abbas O[dilo], et conventui monachorum inibi degenti universo, ut in usus illorum et utilitates deveniat die ab hodierno. Est autem isdem mansus in pago Cabilonensi situs, et in villa dicta Fusciaco determinatus, quem ut prelibatus retulit sermo, cum omnibus sibi pertinentiis, sine ullius calumpnia, ad integrum, loco jam dicto et senioribus ad tenendum et possidendum eternaliter confero. Si quis vero hujus nostre legitime donationis calumpniator presumpserit existere, noverit se pro certo perpetue maledictioni subjacere, et, convictus judiciaria potestate, hoc testamento manente illeso, auri libram cogatur persolvere. S. Beraldi, qui hoc devoto animo fieri et firmare rogavit.
(Au dos:) Beraldi in pago Cabilonensi, in villa Fusciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung