CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2065     View  [Back]
Charta qua Anselmus, frater Henrici defuncti, et filius ejus Bernardus uxorque Adeleidis, dant monasterio Cluniacensi, de rebus et pro anima ejusdem Henrici, medietatem mansi, servumque et alias res in villa Estavels.
Priscorum fidelium laudabili religione sanctitum est, ut post hujus incerte vite decursum ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis, ut per hoc aliquatenus valeant veniam peccatorum consequi, in quantum possibilitas parentum illorum [et] fidelium impertit, elemosinarum largitio inpendenda est. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Ansels, frater Henrici defuncti, pro anime ipsius redemptione et filius ejus Bernardus et uxor ejus Adeleidis donamus aliquid de ipsius rebus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas. Sunt ipse res in pago Cabilonense, in villa que dicitur Estavels, videlicet medietas unius mansi et omnia que ad ipsum respiciunt, medietatem. Donamus etiam unum servum, nomine Hebrardum, et illum mansum quam ipse tenet cum consuetudine ipsius mansi; insuper et illam terram cum consuetudine quam Mains tenet et redebat Henrico, et aliam consuetudinem quam redebat Feriols de Calmels et Henrico et Ansels. Dono etiam duas partes de illa terra quam tenet Durannus Rufus in Estavels. Hanc autem donationem facimus pro redemptione ipsius anime et omnium parentorum ejus. Hanc autem donationem si aliquis calumniare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, nisi ad emendationem et satisfactionem venerit. S. Ansels, fratris ejus. S. Bernardi, filii ejus. S. Adeleidis, uxoris ejus. S. Alessandre, sororis ejus. Dono etiam ego Bernardus, filius Henrici, terram aliam, campum in Estavels ad introitum rude supra viam. Annuit hoc Hugo de Biere, gener meus.
(Au dos:) Carta Heinrici de Estavels.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung