CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2066     View  [Back]
Charta qua Archimbertus filiusque ejus Pontius et alii werpiunt monasterio Cluniacensi res quas in villa Valentiola vindicabant.
Noverint cuncti fideles Christi, tam presentes quam secuturi, quod ego Archimbertus et filius meus Pontius, et ego Raimbertus, Cotaronus, Bellonus, Petrus Calolus, Pontius Calvus, Dalmacius, Rodulfus, Bermundus, Durannus, Gisfredus, Ricaus et Eldemarus, et mater nostra Pontia, Ugo filius Raimberti, omnes nos quorum nomina sunt scripta in hac cartula et ceteri omnes werpicionem facimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, et ad monachos in ipso loco degentibus, de hoc quod in villa Valenciola usque modo calumniavimus, totum et ad integrum dimittimus. Rectitudinem vero nostram et partem quam ibi usque nunc habuimus, pro redemcione animarum nostrarum, Deo et jam dictis ejus apostolis et ad memoratum locum Cluniacum perpetualiter possidendum donamus et concedimus, ut ab hac die et deinceps faciant quicquid facere voluerint. Hoc actum in concilium quod fuit in campum Sancti Romani, presente Jozelmo episcopo, Gauzeranno et Arberto et aliis quampluribus in episcopatu Fricdunense. Si qua vero intromissa persona vel aliquis homo huic cartule calumniam presumserit inferre, sit pars eorum cum eis qui dixerunt Domino Deo: «A nobis recede,» nisi cum satisfactione emendaverint. Sint vero maledicti stando et sedendo, comedendo et bibendo, vigilando et dormiendo, nullamque indulgenciam consequantur in futuro judicio.
(Au dos:) Carta de Valantiola. - Werpitio Archimberti et Pontii et cœteris, in pago Regense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung