CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2067     View  [Back]
Charta qua Oddo dat monasterio Cluniacensi, pro animabus fratris sui Willelmi et amitæ suæ Tezanis, mansum cum vinea in villa Carsiniaco.
Notum sit omnibus christianis fidelibus, quod ego Oddo, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et recordans preceptis dominici dicentis: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis;» idcirco ego Oddo dono mansum cum vinea simul tenente Deo et Sancto Petro monachisque ibidem Deo servientibus, pro remedio anime meæ et fratris mei Vuilelmi et anima amite meæ Tezanis, quidquid ibi habeo, totum ad integrum, sine ulla contradicione teneant et possideant in villa Carsiniaco. Si quis vero hunc alodum calumpniare presumpserit, sit maledictus cum Juda, proditore Domini, nisi ad emendationem venerit et ad emendationem congruam. Et ut hæc carta firma permaneat, ipse firmavi aliisque tradidi roborandam. S. Oddonis. S. Bernardi. S. Eldini. S. Drodoni. S. Gillardi. S. Stephani. S. Gausberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung