CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2072     View  [Back]
Charta qua Resta dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Serciaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Resta dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preest, dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi, pro remedio anime mee omniumque parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut nobis omnibus divina miseratio propiciari dignetur et absolvi a nexibus peccatorum nostrorum. Dono autem unum mansum in villa Serciaco quem incolat Ranulfus, tali tenore ut, quandiu ego vixero, quatuor quartas de annona, duas de frumento et duas de siglia. In ipsa autem villa dono ad eundem locum unum campum in Monte Treslucio, quem etiam in vita mea retinebo, omnique anno reddam eis tascam et decimam, et post mortem meam, cum omni integritate ad supranominatum locum, absque ullo contradictore. Volo autem et deposco ut pro isto dono, cum mortua fuero, seniores loci illius me recipiant atque sepeliant et anime mee memoriam habeant.
(Au dos:) Karta Reste mulieris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung