CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2075     View  [Back]
Charta qua Raymbaldus, sancti Petri servus, dat monasterio Cluniacensi omnem hereditatem suam in villa Bassiaco et werpit terram in alio loco.
Notum sit omnibus christicolis, quod quidam homo, nomine Raymbaldus, Sancti Petri servus, veniens, et pro remedio anime sue et patris sui ac matris sue omniumque parentum suorum, vivorum atque defunctorum, donat eidem Sancto Petro, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo preest, omnem suam hereditatem, quam habere videbatur in villa Bassiaco: hoc sunt vinee, campi; tali conventu ut ab hac die et deinceps nullam causam requirat de eadem terra, nec ipse, nec alius mortalis homo. Idem etiam Raymbaldus vuerpivit illam terram quam nos comparavimus de Oddone clerico, quam etiam idem Raimbaldus de Alberto monacho comparavit atque usque hodie tenuit, ut jam ullus ab hodierna die nichil in ipsi requirat, nec ipse, nec alius mortalis homo. Idem etiam Raymbaldus firmavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung