CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2079     View  [Back]
Charta qua Uldricus dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Dunziaco.
[Dominus dicit: «Date et dabitur vobis.»] Ego igitur Uldricus, hujus precepti jaculo perfussus, enormitatis quoque peccatorum meorum memoria perterritus, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Dunziaco: hoc est unum mansionem et vinea insimul tenentur, li una medietate; et terminet a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero guta currente, a cercio de ipsa hereditate. Et in alio loco a la Noe Regia vocat, plantatas la medietate, sicut ego teneo; et terminet a mane Monte Bosonangia, a medio die Ubert, a sero terra Ugono et Uldricus, a cercio terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, totum ad integrum la una medietate vobis dono; et faciatis in omnibus quidquid facere volueris. Facio autem hanc donacionem in primis pro remedio anime mee. Si quis vero huic nostre donacioni contradicere voluerit, anathema sit, solvatque in erario publico libras V. Et ut firma stabilisque in perpetuum maneat, manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi. S. Godulrici. S. Vuldricus. S. Isenbaldus. S. Vuinerius. S. Deradus. S. Adalgisus. S. Eva. S. Ultrudis.
(Au dos:) Oldrici, in Donciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung