CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2083     View  [Back]
Charta qua Artaldus et mater ejus Raimodis dant monasterio Cluniacensi piscariam super Ligerim, in fine de Vilareis, etc.
Omnipotens redemptor unumquemque hominem jubet ut ex sua dona quam sibi a Deo datore ipse homo scit esse sibi datum, aliquid pro ejus amore vel pro redemptione animę ipsius in elemosina tribuatur, sicut psalmista dicit: «Domini est terra et plenitudo ejus; orbem terrarum et universi qui habitant in ea;» vel sicut sapiens quidam dicit: «Redemptio animę viri sunt divitie proprie.» In Euvangelio vero ita Dominus dicit: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, in Dei nomine, Artaldus et mater mea Raimodis cogitamus pariter casus humane fragilitatis, simul et reminiscimus diem mortis nostre; consentiente me, donat mater mea Raimodis et ego Artaldus donamus pariter aliquid de nostra hereditate Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur, pro redemptione animarum nostrarum, ut Deus, per intercessionem beati Petri [et Pauli] et sanctorum omnium liberare dignetur de inimicis nostris visibilibus et invisibilibus, simul et de penis infernalibus nos eripere dignetur: hoc est una piscaria qui est sita in pago Lugdunense, in agro Marcennacense, in finem de Vilareis. Hæc piscaria sita est super Ligerim fluvium, quam vulgariter vocant Casdronum: hoc est una petra quam vocant Trubler dominicum, et aliam petram vocant Pontelg, et aliam petram qui vocatur Lectum. De hoc beneficio quod Deus in ac piscaria transmiserit, hoc sunt pisci vel psalmones, de omnia medietatem donamus ad locum Cluniacum, ut sit in usum ad fratribus inibi degentibus, et ab ac die semper in presenti recipiant. Et donamus ad ipsam piscariam unum curtilum cum vircaria super Ligerim fluvium, quam possidet Bricius. Sane si aliqua emissa persona, ego aut mater mea, vel fratres mei seu nobilis homo, aut clericus, vel laicus, sive rusticus, hanc donationem infringerit vel abstulerit, sive violaverit, vel furaverit, sit dapnatus dapnacione perpetua, et sit pars ejus cum Datan et Abiron, et societur cum Juda, traditore Domini; insuper iram Dei incurrat et ad diaboli metus perveniat, si non ad satisfactionem venerit. Ego Raimodis et filius meus Artaldus firmamus et firmare rogamus. SS. Girino. SSS. Girard. SSSS. Ilio. SSSSS. Jharento et Gauzberto. Dono etiam ego et mater mea unum mansum quem Arnulfus tenet, cum piscaria in ipso posita, et pratos, et vineas, camposque, molendinos, et loca ad ipsos apta edificandis; et hoc in tali tenore ut sepeliant me et matrem meam, et habeat in hac elemosina partem et societatem uxor mea Richardis, et a parte Sancti Petri plenissimam accipiant remunerationem.
(Au dos:) Carta Artaldi de Casdronum super Ligerim fluvium, de piscaria sive de uno manso, Lugdunensis pago.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung