CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2088     View  [Back]
Charta qua Adalgerius et uxor ejus Gandalmodis atque filius eorum Constantinus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Sancti Leodegarii, Bieria, Castello et Curciaca.
In nomine Domini nostri Jesu Christi, filii Dei omnipotentis. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Adalgerius et uxor mea Gandelmodis, filiusque noster Constantinus, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, unum curtilum in villa Sancti Leodegarii, et in villa Bieria oblaciones de alio curtilo, et in ipsa eadem villa medietatem campi qui Corrigia vocatur; in alia quoque villa que Castellum vocatur parciunculam unius curtili; et in villa Curciaca unum curtilum integrum, qui terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, et a cercio via publica. In jam dicta etiam villa Curciaca parciunculam campi. Hanc autem donacionem facimus pro remedio animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, in locum sepulture. S. Adalgerii. S. Gandalmodis, uxoris ejus. S. Constantini, filii eorum, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuichardi. S. Joceranni. [Data per manus Richardi.]
(Au dos:) Vuilla Sancti Leodegarii. Carta de Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung