CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2094     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Laorniaco.
Quisquis hujus corruptibilis carnis pregravatus pondere, quia mundane vitę cursum nequit transigere absque multiformium vitiorum rubigine, debet pro modulo datum sibi tempus pęnitentię, gratiam divinę pietatis et misericordię considerando, non neglegere. Sed quia paucorum est, prout expediret, tremendę ultionis et divini examinis preveniendo juditium, strenuę justis et sanctis operibus operam dare, divinę pietatis clementia prospiciens et consulens humanę fragilitati, omnibus in commune dat remedium salutare, quo valeant compotes fieri totius salutaris indulgentię et participes felicitatis ęternę, dum sacrarum scripturarum pagina incitat nos ad exercenda opera pietatis et misericordię. Loquitur enim per prophetam: «Date,» inquit, «helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, Bernardus nomine, plurimorum peccatorum pregravatus pondere, ultimum jam anhelans spiritum, ob redemptionem et salutem animę et aggravantium delictorum mundationem et purgationem, fatio donationem conditori omnium Deo, ejusque sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio sub eorum honore consecrato, cui etiam prodesse magis quam preesse videtur domnus abbas Odilo, ex michi jure debita hereditate, dans videlicet unum mansum in pago Maticensi situm et in villa Laorniaco constitutum et in agro Laliacense determinatum; terminatur a mane via publica, a medi (sic) die terra Alardi, a sero rivus volvens, a certio ipsa hereditas. Hoc igitur mansum dono predicti loci habitatoribus, legittima donationis firmitate, cum omnibus suis appenditiis, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, terris cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, totum ad integrum usque ad inquirendum, ut ab hodierna die et deinceps teneant et absque ullius contradiccione {corr: contradictione} possideant. Si quis vero hujus legalis donationis auctoritatem corrumpere vel contradicere temptaverit, perpetuę malediccionis et excommunicationis titulo denotetur, et judiciaria convictus potestate auri libras XX persolvere cogatur. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantini, fratris ejusdem Bernardi. S. Bertę, matris eorum. S. Arnulfi. S. Drogoni. S. Gisleberti. S. Livonis. S. Godulrici. S. Aremberti. S. Aschei.
(Au dos:) Carta Bernardi de Malliacho. - Bernardi in Laorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung