CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2096     View  [Back]
Charta qua Teuza dat monasterio Cluniacensi campum in villa Bierias.
Sicut indubitanter fides credentium retinet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus, quo lege mortis amissuri sunt, mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divicie viri redemptio anime ejus.» Quapropter notum sit omnibus christianis fidelibus in quadrifidis terrarum partibus consistentibus, quod ego Teuza, pro redemptione animæ meæ, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid de rebus meis quæ sunt sita in pago Matisconensi, in villa Bierias, videlicet unum campum; habet terminationes a mane et a meridie terra francorum, a sero terra Lamberti, a certio de ipsa hereditate. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit. S. Teuza, que hanc cartam fieri jussit. S. Drogonis. S. Rotberti. S. Berardi presbiteri. S. Bernardi presbiteri. Actum Cluniaco, die dominico.
(Au dos:) Teuzæ in villa Bierias et Drogo pro ea.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung