CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2097     View  [Back]
Charta qua Durannus et uxor ejus Raineldis dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Camloco, Estriniaco, etc.
Redemptor humani generis per evangelium [suum] loquitur dicens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter notum sit omnibus christicolis, quod ego, in Dei nomine, Durannus et uxor mea Raineldis donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco, ubi dompnus Odilo abba preesse videtur: hoc est unus campus in pago Cabilonense, in agro Balorense, in villa Camloco, la medietatem qui ad me pertinet, quesitum ad inquirendum; et habet terminationes de una parte via publica, ex alia de ipsa hereditate, de tercia et quarta Sancti Petri. Et ad Estriniaco [dono] una raxia de vinea, et habet fines de duas partes vias publicas, et de alias duas de ipsa hereditate; et habet ipsa vinea in longum percicas XXXXIIII, et de transversum II et tres pedes. Et ego Durannus dono ex mea parte unum jornalem de terra, qui residet ad Novem Fontes, totum ad integrum, pro anima mea dono, et faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint; et dono una [an]cilla, nomine Johanna. Si quis contra ista carta calumpniare voluerit, excommunicatus sit, et postea firma et stabilis permaneat. S. Duran et uxore sua Rainel, qui carta ista fecerunt et ipse firmaverunt et aliis firmare rogaverunt. S. Ardagni, fratris sui. S. Sislenni, fratris sui. S. Richardi. S. Bernardi. S. Andreas.
(Au dos:) Carta Raineldis de Camloco, nepta domno Girfredi levita.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung