CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2099     View  [Back]
Charta qua Gausmarus monasterio Cluniacensi dat mansum in villa Casalviral, confirmatque donationem trium camporum in villa Colonias, et werpit molendinum de Balma.
Divine pietatis clementia prospitiens et consulens humanę fragilitati omnibus in commune dat remedium salutare, quo valeant compotes fieri totius salutaris indulgentiæ et participes felicitatis ęternę, dicendo per prophetam: «Date, inquid, helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, Gausmarus nomine, plurimorum pregravatus [peccatorum] pondere, ultimum jam anhelans spiritum, ob redemptionem et salutem animę meæ, corporisquę sepulturam, fatio donationem conditori omnium Deo ejusquę sanctis apostolis Petro et Paulo, et Cluniensi monasterio sub eorum honore consecrato, nai (sic) cui etiam prodesse magis quam preesse videtur domnus abbas Odilo, ex michi jure debita hereditate, dans videlicet unum mansum in villa quę dicitur Chasalviral, cum omnibus suis apenditiis, excepta vinea una quam nuper plantaveram. Confirmo etiam illud donum quod predicto loco dudum feceram de medietate trium camporum qui sunt siti in villa vocabulo Colonias. Fatio etiam guirpitionem de molendino de Balma cum subjacenti prato, quod senior meus Stephanus dedit Sancto Petro, set ego usque nunc querimoniam inde habui, quia fuerat meum benefitium. Reddo etiam Sancto Fortunato unum mansum in Buserias, ea ratione ut advocati Sancti Fortunati reddant in redemptionem Cluniaco XXXta solidos. Sunt autem et res site in pago Matisconensi, excepto illo manso de Chasalviral, quod situm est in pago Augustidunensi. Si quis vero hujus legalis donationis auctoritate corrumpere vel contradicere temptaverit, perpetue maledictionis et excomunicationis tytulo denotetur et juditiaria convictus potestate, auri libras XX persolvere cogatur. S. Arberti, Rollanni. S. Constanti sacerdotis. S. Duranni. S. Rutrudis.
(Au dos:) Carta Gausmari in Cavinias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung