CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2100     View  [Back]
Charta qua Stephanus et mater ejus Adaleidis uxor Artaldi, dant monasterio Cluniacensi quartam partem decimarum ecclesiæ de Aneda, etc.
Dominus dicit in Evangelio: «Date helemosinam» et cetera. Ego Stephanus et mater mea Adaleidis reminiscimus pondus peccatorum nostrorum et senioris nostri Artaldi, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco monasterio, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de nostra possessione pro remedio animę nostrę. Sunt vero ipse res in comitatu Claromontensi, in episcopatu Lucdunensi et Augustudunensi, hoc est quarta pars de ecclesia Aneda de decimis, et unum mansum in villa quę dicitur Massadone, et unum servum, nomine Constantium, cum uxore et filiis et omnia quicquid pertinet ad ipsum mansum, et capella que est in villa Cotonensi, consecrata in honore sancti Petri, et quicquid ad ipsam pertinet. Faciant rectores supranominati loci quid eis placuerit. S. Stephanus et mater ejus Adaleidis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung