CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2110     View  [Back]
Charta qua Odulricus et frater ejus Otto, filii Hugonis, villam et ecclesiam sancti Sulpitii de Lasiaco monasterio Cluniacensi werpiunt.
Auctoritas extat antiqua, nobisque a majoribus nostris tradita, ut si cujus calumniosę querelę definitio fuerit facta, quę in posterum manere debeat stabilis et firma, per testamentum litterarum transmittatur ad noticiam posterorum. Quapropter ego Odulricus et frater meus Otto notum esse volumus presentibus et futuris omnibus, quod per plurima jam transacta tempora nos et antecessores nostri querelavimus quandam ęcclesiam in honore sancti Sulpicii dicatam, cum villa Lasiacum nominatam et omnibus ad ipsam ęcclesiam sive villam pertinentibus, contra Sanctum Petrum et monachos Clunienses; nunc vero ortatu et monitione domni Odilonis abbatis et domni Warnerii prioris, patris quoque nostri domni Hugonis et cęterorum fidelium et amicorum nostrorum, facimus werpitionem et donationem de ipsa ęcclesia et villa et de omnibus ad ipsam sive villam pertinentibus, villis scilicet, silvis, vineis, pratis, terris cultis et incultis, aquis, aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, cum omni integritate. Facimus autem werpitionem sive donationem pro remedio animarum nostrarum, Odulrici videlicet et Ottonis, patris quoque nostri Hugonis, avi etiam nostri et avię Milonis et Ermengardis, matris quoque Lecilinę, sed et uxoris meę Odilę, necnon et filiorum meorum Milonis et Jarentonis, ac omnium parentum et fidelium nostrorum, et ut habeamus partem et societatem in omnibus benefactis quę facta fuerint in monasterio Cluniaco et in omnibus locis ad ipsum pertinentibus, in missis, in orationibus, in elemosinis, et specialiter unum pauperum. S. Odulrici. S. Ottonis, fratris sui. S. Hugonis, patris eorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung