CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2111     View  [Back]
Charta qua Hugo notum facit se, consentiente filio suo Odulrico, dedisse monasterio Cluniacensi, pro anima alterius filii sui Ottonis, etc., medietatem villæ Lasiaci.
Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Hugo pater, et filius meus Odulricus, frater Ottonis, filii mei, noviter defuncti, donamus sive reddimus, pro remedio animę ipsius, Domino Deo et Petro, ad locum Cluniacum, medietatem de Lasiaco et de omnibus appendiciis ejus, ut Dominus, pro sua pietate, intercedente beato Petro cum omnibus sanctis, concedat sibi veniam omnium delictorum suorum, et perducat eum ad societatem omnium electorum. Et ut fructuosior sit ista elemosina ad salutem et remedium animę ipsius, associamus ei matrem ejus Ari[m]burgem olim defunctam, et patrem ejus Hugonem, et fratrem ejus Odulricum, et uxores illorum Girildem et Odilam, filios quoque ipsorum et filias, omnesque parentes eorum, tam vivos quam mortuos, ut Dominus pro sua clementia concedere dignetur ut illis omnibus proficiat ad salutem et remedium animarum suarum. Si quis autem huic nostrę donationi contraire voluerit, omnibus maledictionibus quę continentur tam in veteri quam in novo Testamento subjacebit; donatio vero hęc nostra stabilis perseveret, et ut firmior sit, tactu manuum nostrarum roboramus, et omnibus subscriptis confirmare rogamus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung