CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2112     View  [Back]
Charta qua Monachi Cluniacenses, in recompensationem donationis supradictæ, dant Hugoni, Odulrico, etc., partem in cunctis monasterii benefactis.
Cunctis tam presentibus quam futuris notum sit, quod nos monachi Clunienses, obtentu donationis suprascriptę, ex voluntate et consensu domni Odilonis abbatis, omniumque seniorum et fratrum nostrorum, tam presentium quam absentium, donamus his hominibus, Ottoni videlicet, in presenti defuncto, et patri ejus Hugoni, et matri Arimburgę, et fratri ejus Odulrico, et uxoribus eorum Girildę et Odilę, filiis quoque ipsorum et filiabus, et omnibus parentibus illorum, partem et societatem in cunctis benefactis quę facta fuerunt in presenti loco Cluniaco, et in omnibus appendiciis ejus, in missis, in psalmis, in orationibus, et in cunctis divinis obsequiis. Donamus etiam eis unum pauperem omni tempore, quem vestiemus et calciabimus et pascemus. Facimus autem hanc donationem ex parte Dei et sancti Petri sanctique Benedicti, omniumque sanctorum, ut omnibus suprascriptis proficiat ad remedium et salutem animarum suarum. Ut autem firmum sit, manibus nostris firmamus. S. domni Odilonis, abbatis. S. Warnerii prioris. S. Almanni, Landonis, Jozaldi, Odulrici, Heynrici, Walonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung