CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2113     View  [Back]
Charta qua Adalardus, filius Wandalmodis, dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Chessiaco.
In nomine summę et individuę Trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus quod ego Adalardus, ad exitum vitæ veniens, pro remissione et absolutione meorum innumerabilium peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, unum mansum quem tenet Bertrannus, et est in villa Chessiaco. Ipsum ergo mansum totum integrum cum omnibus quę ad ipsum pertinent, cum supranominato servo Bertranno et uxore sua Adheleida et filiis eorum et filiabus, dono supradicto loco et monachis ibi Deo servientibus. Si quis autem ex meis parentibus hoc donum calumpniaverit, omnibus maledictionibus subjaceat, nisi satisfactione emendaverit. S. Adalardi, qui hoc donum fecit. S. Wandalmodis, matris ejus. S. Leotaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung