CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2115     View  [Back]
Charta qua Pontius, consentiente fratre suo Bragdino, dat monasterio Cluniacensi vineam pratumque cum servo in villa Maciaco.
Cunctis in Christo ubique in orbe quadrifido famulantibus notum et palam esse volo, quod ego Pontius per voluntatem et consensum fratris mei Bragdini, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi magis prodesse quam preesse videtur domnus ac reverentissimus abbas Odilo, de hereditate quę mihi advenit jure materno. Est autem ipsa hereditas sita in pago Matisconensi, in villa Maciaco vocabulo. In qua villa supradicto loco Cluniaci, manentibus in eo monachis dono unam vineam, quę terminat a mane via publica, a sero rivo currente, a circio terra Antelmi, a vento via publica. In eodem loco do unum servum, Costabulum, cum suis infantibus omnibus, qui ipsam vineam et campum qui juxta ipsam vineam est tenet. In tali conventu donationem hujus terrę facio, ut hodie et deinceps faciant quicquid facere voluerint. Facio autem eam, pro animę meę et omnium parentum meorum remedio, et accipio ab eisdem monachis in alio loco de terra Sancti Petri in scamio; in tali convenientia, ut quamdiu vixero teneam, et post meum discessum ad ipsos revertatur. S. Pontii, qui hanc cartam fecit et firmavit. S. Bragdini, fratris ejus. S. Alberici.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung