CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2116     View  [Back]
Charta qua Eva et filia ejus Joza dant monasterio Cluniacensi mansos in villa Cucuchias et in montiniaco Saliacoque.
Amator humanę salutis et auctor, Deus, cernens nostrę conditionis mutabilitatem semper ima delectari et transitoria quęque appetere, divinę suę pietatis intuitu studet omnimodis fragilitatem nostram convenire, quatinus bonorum operum profectibus et elemosinarum virtutibus conemus pregravantia peccatoris pondera levigare, et beatę inmortalitatis gaudia, visibilia contemnendo, toto nisu mentis adquirere. Provocat enim nos ad hoc opus Deus tanto juste, quanto et pie admonet nos his verbis: «Date,» inquit, «elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter noverint quique fideles, quod ego Eva et filia mea Joza donamus Deo et Sancto Petro ejusque coapostolo Paulo et Cluniensi cęnobio famosissimo, cui preesse videtur domnus Odilo abba, aliquid de rebus nostris ob redemptionem animarum et corporum et sepulturam Hugonis, filii mei, et alterius Hugonis, predictę filię meę Jozę filii: videlicet mansum Anselmi cum terra sibi subjacenti, et una ancilla Einelde cum suis filiis. Est hic vero mansus in pago Maticensi situs, et in villa Cucuchias constitutus. Donamus etiam in predicta villa et in denominato pago, alterum mansum quem Girbaldus tenuit, cum vineis et terris sibi pertinentibus. Dono etiam ego Eva, pro societate et beneficio quod in predicto monasterio habere volo et cupio, unam vineam et unam plantam in Saliaco, cum terra arabili et prato, et quantum videor habere tam in Montiniaco quam in Saliaco, totum ad integrum usque ad inquirendum, sicut tenuit Bertelo. Si quis vero temerario ausu contra hoc nostrę donationis testamentum venire temptaverit, perpetuę maledictionis et excommunicationis vinculis se innodandum noverit. S. Ævę, quę hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Artaldi. S. Jozę, uxoris ejus. S. Ansedei et Rodlanni, filiorum eorum. S. Seguini et Hugonis, filiorum predicte Ævę. S. Girberti et Rotberti, similiter eorum filiorum. S. Annilinę, filię ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung