CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2117     View  [Back]
Charta qua Adaltrudis et filius ejus Yvo dant monasterio Cluniacensi campum in villa Soliniaco.
Ego, in Dei nomine, Adaltrudis et filius meus Yvo donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Soliniaco, unum videlicet campum terminantem a mane via publica, a medio die terra Alinrade, a sero terra Sancti Petri de Luxovio, a circio terra Ramnulfi. Facimus autem hanc donationem ego Adaltrudis et filius meus Yvo pro anima Girberti, filii mei, ut Dominus, qui omnia potest, liberare eam dignetur ab inferni cruciatibus. In tali conventu, ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi de Cluniaco quicquid facere voluerint. S. Adaltrudis et filii ejus Yvonis, qui fieri firmareque rogaverunt. S. Bernardi, Tedrici, Ledbaldi, Arlebaldi, Rodulfi, Undradi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung