CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2118     View  [Back]
Charta qua notum est filios Frotgerii et Wandalmodis hereditatem suam in villa de Domno Martino monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit omnibus sanctę Dei ęcclesię fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod Frotgerius et uxor ejus Wandalmodis ab hoc seculo discedentes, in propria hereditate quinque heredes reliquerunt, quatuor videlicet filios et filiam unam, ex quibus ipsis adhuc viventibus, unus Cluniaci effectus est monachus, nomine Wichardus, cui dederunt partem suam ex propria hereditate. Ipse vero supradictus pater moriens, pro anima sua dedit unum mansum Sancto Petro Cluniacensi, in villa quę Domnus Martinus vocatur, aut mansum Bertoeni, aut Lamberti. Post cujus mortem, contigit ut unus ex supradictis filiis major natu, nomine Oddo, in captionem caderet, sed inde multo ingenio domni abbatis Odilonis abstractus est; pro qua misericordia a domno abbate sibi facta, ipsius effectus est homo, et de parte sua supradictę hereditatis in vita sua cartam Sancto Petro fecit, et coram suis filiis et filiabus moriens cuncta Sancto Petro tradidit. Postea vero, tercius frater, nomine Arbertus, factus est Cluniaci monachus, et ipse dedit Sancto Petro partem suam ex supradicta hereditate. Oddo autem, antequam moreretur, partem Wichardi et Arberti in beneficio de fratribus Sancti Petri Cluniacensis in vita sua tenuit. Quartus vero frater minor natu, nomine Raculfus, solus remanens, omnes supradictę hereditatis partes in vita sua de Sancto Petro in beneficio tenuit, tali videlicet tenore, ut omnes has partes post mortem suam Sancto Petro dimitteret; et si quis postea parentum suorum vel aliquis alius auferre presumeret, anathema esset maranatha, nisi ad satisfactionem veniret.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung