CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2119     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi campum in monte Bosonangis.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti Christi caractere insigniti, quod ego Ugo, pro remedio animarum patris vel matris meę, et ut Dominus qui ex minimis maxima et ex transitoriis sempiterna largiri consuevit, mihi in presenti et in futuro recompensationem mercedis dignetur tribuere, cedo eidem Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, sub regimine domni Odilonis abbatis constitutum, aliquid ex rebus meę proprietatis, videlicet unum campum quem ego comparavi de mea amitta Auxilia, situm in Monte Bosonangis, in tali tenore ut, quamdiu mihi comes vita fuerit, teneam et possideam, et post meum obitum, prefato loco deveniat. Habet autem in longum perticas XI, et LX in latum; terminatur tribus partibus de ipsa hereditate, et de quarta via publica. Si quis vero fuerit, quod omnino fieri non credo, qui hanc cartam velit calumniari, non vindicet quod petit, sed iram omnipotentis Dei incurrat, nisi ad congruam satisfactionem venerit. In vestitura autem dabo omnibus annis prefati loci habitatoribus IIIIor sextarios de vino. S. Ugonis, qui istam donationem fieri et firmare rogavit. S. Gocseranni. S. Oldeveni, Gogseni, Eldini, Gosfredi, Gitberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung