CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2120     View  [Back]
Charta qua Sigwinus notum facit se curtilum in villa Flagiaco monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit cunctis fidelibus sanctę Dei ęcclesię, presentibus atque futuris, quod ego Sigwinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo preesse videtur, unum curtilum qui situs est in pago Matisconensi, in villa Flacgiaco; terminatur autem a medio die et a sero via publica, a mane de mea hereditate. Hanc autem donationem facio pro remedio animę filii mei Lamberti interfecti, ut ei Dominus vitam et requiem ęternam concedat. S. Sigwini, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Alexandrę, uxoris ejus. S. Simphoriani, filii ejus. S. Wichardi, Joceranni, Leotaldi, Arleii, Constantii. Data per manus Richardi, sacerdotis et monachi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung