CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2123     View  [Back]
Charta qua Bernardus et frater ejus Giso dant monasterio Cluniacensi mansum et alias res in villa Misiaco.
Sacrosancto et exorabili loco dedicato in Dei nomine et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, qui est in providentia domni Odilonis, in pago Matisconensi situs, qui etiam nuncupatur Cluniacus, notum sit tam presentibus quam advenientibus, quod nos, ego Bernardus et frater meus Giso donamus aliquid de nostra hereditate, quę sita est in pago Matisconensi, in villa que nuncupatur Misiacus, videlicet unum mansum cum omnibus ad se pertinentibus, campis, vineis, pratis, silvis. Vocatur vero ipsa silva Trembleth et cum omnibus ad se pertinentibus quęsitum et ad inquirendum. Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum redemptione et animarum omnium parentum nostrorum, ut commune omnibus prosit ad salutem et in locum sepulturę si in his partibus finierimus; ea tamen ratione, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, et annis singulis, in vestitura, octo denarios persolvamus. Post discessum vero nostrum ad supradictum locum remaneat absque ullius contradictione; terminatur autem vineis que sunt in Monbosona, a mane monte, a medio die muro de petra, a vespere molare, ab aquilone de ipsa hereditate. In alio loco vineę cum campo medietatem per omnia, quę terminatur a mane terra Sancti Martini, a medio die terra Gonberti, Bernardi a sero vel aquilone. S. Bernardi et Gisonis, fratris ejus. S. Bernardi prepositi. S. Andreę. S. Benigni. S. Blandini presbiteri. Actum Cluniaci publice, per manus Arnulfi levitę, die dominico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung