CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2125     View  [Back]
Charta qua Ardanius et fratres ejus dant monasterio Cluniacensi curtilum de vinea in villa Montellis, etc.
Quantum exhibitio prosit elemosinarum Dominus et Salvator insinuat nobis in Evangelio: «Facite, ait, vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum vobis presens defecerit vita, ipsi recipiant vos in ęternę beatitudinis gloria;» et: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis;» et «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi non effodiunt fures nec furantur.» Quapropter nos, in Dei nomine, Ardanius et Gerlannus atque Witgerius, pro animarum nostrarum remedio, atque omnium parentum nostrorum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus abba Odilo, aliquid de nostra hereditate quę sita est in pago Matisconensi, in villa Montellis: hoc est unum curtilum de vinea, qui terminatur a mane terra Sancti Petri, ex aliis partibus de ipsa hereditate. In alio loc[o] donamus unum campum qui habet in longum XX et unam perticas, et terminatur a medio die terra Sanctę Marię, a medio die et a circio terra Sancti Petri. In alio loco etiam tribuimus unum boscum, qui in medio est situs silvę Sancti Petri. Facimus autem hanc donationem in tali conventu, ut ab hodierna die de predictis rebus faciant monachi quicquid facere voluerint. S. Ardanii, Gerlanni et Witgerii, fratrum, qui hanc donationem fecerunt et firmari rogaverunt. S. Sigiberti et filii ejus Bernardi. S. Rodulfi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung