CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2127     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Cabannas et Montellis inter monachos Cluniacenses et Teudonem.
Placuit atque convenit inter domnum Odilonem abbatem et reliquos fratres cum quodam homine scamium facere de quadam terra in villa Montellis sita, nomine Teudone. Donamus igitur predicto viro unum curtilum in villa Cabbannas situm; et ipse donat nobis unum pratum in predicta villa Montellis situm, quod terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. In alio quoque loco, in ipsa villa, unum tribuimus campum. In tali autem conventu facimus hanc donationem, ut quamdiu vixerit ipsum curtilum teneat; post discessum vero ejus, ad locum Cluniacum deveniat. S. Sigbaldi et filii ejus Stephani. S. Tetbaldi et uxoris ejus Raimburgis. S. Aalberti, Tedrici, Mainfredi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung