Charta qua Bernardus clericus dat monasterio Cluniacensi campum in villa Galoniacensi.
Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Bernardus clericus, pro redemptione animę sororis meę Helenę, dono Deo sanctisque ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, monachisque ibi degentibus, quibus preest abba Odilo, aliquid de mea hereditate, scilicet unum campum qui est in pago Matisconensi, in villa Galoniacense, qui vocatur Novellas; terminatur vero jam dictus campus ex omni parte terra Sancti Petri, excepto quod a sero terminatur terra Warnerii. Si quis huic donationi contradictor extiterit, anathema sit. S. Bernardi, Ascherii, Aymerici, Duranni, Utbaldi.