CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2136     View  [Back]
Charta qua Richelmus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Marciaco et Varengo.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Richelmus, veniens ad mortem, omnem meam possessionem sive hereditatem quam de franchis hominibus adquisivi, Domino Deo et sanctis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abba, dono et relinquo. Est autem ipsa terra in pago Matisconensi, in his villis, Marciaco scilicet et Varengo; in villa Varengo unam vineam et campum quę adquisivi de Arnulfo: habet vero ipsa vinea in concluso perticas XI, campus L. Iterum dono in ipsa villa campum quem adquisivi de Rolanno et Tedone, qui habet in concluso perticas XX et I. Item in eadem villa unam vineam et duos campos et unum pratum: habet vinea in concluso perticas X, et campi perticas octo; pratum vero in longum perticas XVI, in lato II et dimidiam. Iterum dono campum quem adquisivi de Tetbaldo et Odone, in ipsa villa Varengo, qui habet perticas L. Item in ipsa villa vineam cum curtilo quam adquisivi de Wandalmaro, quę habet in concluso perticas XX. Item dono campum in ipsa villa, qui in Belosias vocatur, et terminatur a mane terra Antei, a medio die Ingelelmo, a sero Ingelbodo, a circio via publica; et habet in longum perticas XXVIIII, per unamquamque frontem perticas III. Item in ipsa villa dono II campos; unus terminatur a mane terra Bernoeni, a medio die terra Constabuli, a sero de ipsa hereditate, a circio Sancto Vincentio; habet autem in lato perticas V. Alius campus terminatur a sero Arleo, a mane ad ipsum Richelmum, a medio die Sancto Petro, a circio Rolanno, et habet in latum perticam unam et dimidiam, in longum quinque tenus. Item dono in ipsa villa mansum et vineam, quę adquisivi de Joberto, quę terminantur de duabus partibus terra Sancti Petri, de aliis viis publicis, et unum campum de parte Duranni, qui habet in concluso perticas XVI. Item dono in ipsa villa campum et vineam quę habent in concluso perticas XXXI, et ea emi de Constantio et Duranno. Rursum do vineam in ipsa villa, quę habet in concluso perticas XXII, et hanc de Constantio et sua filia adquisivi. Item do in ipsa villa vineam quę terminatur a mane et a medio die terra Ingelberti, a sero Sancti Clementis, a circio Achardi, et habet in concluso perticas X. Item do campum in ipsa villa quem adquisivi de Martino, qui terminatur terra Constabuli et Ermengardis, a circio Sancti Petri. Item do in ipsa villa Varengo vineam et campum, terminantem a mane terra Sancti Petri, a medio die et a circio de ipsa hereditate, a sero via publica; campus terminatur terra Constabuli, Sancti Petri, Dominici, Bernardi, et habet perticas LII et dimidiam, in lato perticas III. His simul do in villa Marciaco vineam et curtilum quę conquisivi de Arberto, quę terminantur a mane et a circio via publica, a medio die Raimberto, a sero Ansberto. Hęc omnia dono Deo et ad supradictum locum absque ullius contradictione, pro animę meę remedio. S. Richelmi, qui jussit scribere. Actum Cluniaci publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung