CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2141     View  [Back]
Charta qua Aydoardus et uxor ejus Jozeldis dant monasterio Cluniacensi, pro anima Berardi filii sui, vineam et servum in villa Montelia.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaci in honore Dei et apostolorum Petri et Pauli, sub regimine domni Odilonis abbatis. Noverint cuncti fideles, quod ego Aydoardus et uxor mea Jozeldis, pro anima Berardi filii mei, donamus atque tradimus jam dictis apostolis, necnon ad jam dictum locum, aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Montelia, in agro quem Anoghan vocant; hoc est unam vineam quę terminatur a mane terra Aydoardi, a medio die et a sero terra Sancti Petri et ipsa hereditate, a circio via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum vobis dono, a die presenti et deinceps, ut faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint. Dono etiam servum, nomine Ingelbaldum. Si quis autem hanc donationem calumniari voluerit, vendicare non valeat quod repetit, sed coactus auri libras II persolvat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. S. Aydoardi et uxoris suę, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Stephani. S. Jozberti. Ego frater Pontius levita recognovi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung