CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2143     View  [Back]
Charta qua Humbertus, cum consensu matris suæ Eufemiæ et sororis suæ Adeleidis, necnon et Adalelmus dant monasterio Cluniacensi curtilum in villis Galoniaco et Noela.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur vita, cum omni industria peragendum est, quod in ęternum nobis expediat. Ideo notum sit fidelibus cunctis, quod ego Humbertus, una cum consensu matris meę Eufemię et sororis meę Adeleidis, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro ac Paulo, et habitatoribus Cluniacensis monasterii, quibus preest domnus abba Odilo, quendam curtilum in villa Galoniacense, quicquid de ipso ad me respicit, medietatem scilicet. Aliam vero medietatem Adalelmus habitator ipsius curtili predicto loco possidendam tradit, hoc est in villa Noela. Dono item in alio loco, in Daranzolas, quendam campum qui terminatur ex tribus partibus terra Sancti Petri, a sero terra Adalgerii. Si quis hanc donationem calumniari voluerit, anathema sit. S. Eufemię et filii ejus Gauzeranni. S. Adeleidis et filii ejus Huberti, Bernardi, Gundalrici, Bencelini, Adalelmi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung