CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2144     View  [Back]
Charta qua Arleius cedit monasterio Cluniacensi, certis conditionibus, terras in villa Cotta.
Noverint cuncti fideles Christi presentes et futuri, quod ego Arleius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, quandam hereditatem quę sita est in pago Matisconensi, in villa que dicitur Cotta, duos campos et unum pratum, et terciam partem de silva quę vocatur Arrudus, terciamque partem in valle Maresco, partem quam ego habeo in ipso campo qui vocatur Murgerius; et terminatur de omni parte terra Sancti Petri, a mane via publica. Alius campus, qui vocatur Arrudus, terminatur de una parte a meridie terra Sancti Petri, a mane terra Soffredi, a septemtrionali parte terra Aidoardi, a sero bosco. Noverint vero omnes quod nos donamus in ista terra decem et septem solidos. Debebat tamen ipse nobis X solidos, et nos damus septem desuper. Si quis vero calumniari voluerit hanc nostram donationem, omnimodis incurrat perpetuam damnationem. S. Arleii, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. uxoris ejus Gundradę. S. Ornadi, ejus filii. S. Girberti alius filii. S. Duranni, Guntardi, Raimberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung