CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2145     View  [Back]
Charta qua Adalacis femina dat monasterio Cluniacensi duos mansos in villis Noayrolus et Cavannas.
Unigenitus Dei patris, in sua divinitate semper illi equalis, existens in fine temporum, nostrę particeps esse voluit humanitatis; inter omnia itaque salutaria precepta, quę positus in mundo credentibus in se dare disposuit, precipue misericordiam commendavit. Inter ceteras ergo consuetudines quę in sancta ecclesia a nostris majoribus traditę sunt, hęc precipua et maxima est, ut fideles viri, ex his temporalibus rebus quibus in hoc seculo sustentantur, pro redimendis peccatis suis ęcclesiis et monasteriis dispertiant, quatinus ibidem Deo servientes cum ab eis accipiunt temporalia beneficia, eorum orationibus et ipsi consequantur ęterna. Hęc ego Adalacis mente pertractans, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, unum mansum in loco qui vocatur Noayrolus, situm in episcopatu Matisconensi, quem tenet quidam homo, nomine Albericus, cum omnibus apenditiis suis. Concedo quoque et dono predicto loco alium mansum in loco qui apellatur Cavannas, quem tenet Wichardus, situm in pago Matisconensi, totum quod ad ipsum pertinet vel aspicere videtur. Si quis ergo hanc donationis meę cartam calumpniare presumpserit, ęternę maledictioni subjaceat, et sempiternę perditioni, nisi ad emendationem venerit puplica satisfactione penitens. S. Adalacis, qui fieri et firmare jussit. S. Radaldi. S. Ornaldi. S. Jausleni. S. Leotbaldi. S. Vuidonis. S. Otonis. S. Aremburga. S. Aimonis. S. Rainardi. S. Rotgerii. S. Richardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung