CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2146     View  [Back]
Charta qua Adaleldis dat monasterio Cluniacensi, pro anima mariti et filii sui, terras in villis Rufiaco Presciacoque et in Salorniaco.
In nomine Dei summi. Notum sit fidelibus cunctis, quod ego Adaleldis femina dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo quasdam res mei juris; in primis, in Rufiaco villa, clausum unum cum mansione superposita, terminatum ex tribus partibus via puplica, et a meridie Rainardi et Gislardi terra. Itemque tres campos in ipsa villa, com omnibus quesitis et adinquirendis, et in villa Presciaco tres vineas cum omnibus quesitis et adquirendis. In Salorniaco quoque totum quesitum et adquirendum. Hanc autem donationem facio pro remedio animę meę ac senioris mei Rainulfi filiique mei Adalelmi, tali videlicet tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum, hęc omnia predicta ad Cluniacensem perveniant locum. Qui autem contradixerit, nisi resipiscat, anathema sit. S. Adaleldis, quę fieri et firmare precepit. S. Adalelmi, fratris ejus. S. Bernardi. S. Adalarici. S. Richardi. S. Bernardi. S. Attonis. S. Rotgerii. S. Gotdefredi. S. Odonis. Warnerius scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung