CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2148     View  [Back]
Charta qua Girbaldus et filius ejus Leotaldus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Mansaono et Tervia.
Auctoritas divina precipit, ut de suis rebus et possessionibus provideat sibi unusquisque in posterum, faciendo sibi amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defecerint recipiantur in ęterna tabernacula. Quapropter ego Girbaldus et filius meus Leotaldus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de hereditate nostra, quę sita est in pago Matisconensi, scilicet mansum qui positus est in villa quę vulgaliter {corr: vulgariter} dicitur in Mansaono, cum omnibus apenditiis suis, vineis, pratis, pascuis, silvis, vel quęcumque denominari possunt per testimonium vicinorum veracium, totum ad integrum. Omnem quoque terram quę juris nostri esse videtur in circuitu ęcclesię vel villę quę dicitur Tervia, cum exarteriis qui sunt in bosco vel silva quę dicitur Nuserias, vel quicquid habere dinoscimus alodi ab ista parte Sanctę Marię de Bosco, totum ad integrum donamus predicto loco et monachis ipsum inhabitantibus. Ego quidem Girbaldus dono in loco beneficii et sepulturę, et pro remedio patris et matris, et omnium parentum et amicorum meorum, ut Dominus eripiat eos a penis inferni. Ego Letaldus id ipsum sentiens, et istius cartę astipulator et testis assistens, hęc omnia monachis effici volo et cupio jam dicti loci. S. Girbaldi atque Letaldi, qui hanc fieri rogaverunt et firmare laudaverunt. S. Huberti et uxoris suę Rangardis. S. Gausfredi. S. Blismodę.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung