CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2169     View  [Back]
Charta qua Lambertus et uxor ejus Emma atque filii eorum dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Curciaco.
Ego Lantbertus miles, positus in infirmitate corporis, jamjamque appropinquante ultima die finis vitę meę, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et loci Cluniensis habitatoribus, quibus domnus Odilo abba preesse videtur, unam vineam quam emi ad Arnaldum X solidis, pro redemptione animę meę et in locum sepulturę. Est autem ipsa vinea in villa quę vocatur Curtiacus; et terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie similiter, a sero via puplica, a certio terra Sigaldi. Totam ad integram donamus ego Lantbertus et uxor mea Ema, et filii mei Wichardus et Gausfredus atque Berardus jam dicto loco. Si quis contra hanc donationem ullam calumpniam inferre voluerit, nisi cito resipuerit, pars ejus sit cum Datan et Abiron, et inantea firma et stabilis permaneat, sine ulla contradictione. Actum Cluniaci puplice, die dominico, presente domno Rotberto priore. S. Walterii. S. Wigonis. Olim jam dicta vinea data fuerat supranominato loco a quodam Rotberto clerico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung