CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2170     View  [Back]
Charta qua Letbaldus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Aziaco.
In nomine ejus cujus nutu et voluntate omnia consistunt in cęlo et in terra. Ego Letbaldus dono eidem Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur domnus abba Odilo, aliquantulum ex mea hereditate, pro redemptione animę meę et parentum meorum, scilicet unam vineam quę mihi jure propinquitatis obvenit, ut ab hodierno die predicti loci habitatores teneant et possideant. Est autem prefata vinea in villa Aziaco; et terminatur a mane terra Eldeberti, a medio die terra Hildini, a sero et a certio terra Stephani. Sane si quis hanc cartam violare presumpserit, non vindicet quod petit, sed insuper auri libram componat, nisi ad congruam satisfactionem venerit. S. Letbaldi, cujus voluntate hęc carta facta est. S. Bernardi. S. Mainguodi. S. Widonis. S. Aldeberti. S. Ticilini. S. Hildini. S. Rainberti. S. Airoardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung