CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2172     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Teiza dant monasterio Cluniacensi mansum in Monte Presentino.
Auctor salutis humanę omnes homines ad vitam volens ęternam perducere, concessit presentiarum facultatum possessoribus hanc adquirere posse, si in presenti de suis rebus amicos studuerint facere. Quam ob causam notum sit cunctis christicolis, tam presentibus quam futuris, quod ego Bernardus et uxor mea Teiza, pro peccatorum nostrorum enormitate, atque ut ad vitam mereamur ęternam post hujus vitę terminum pervenire, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et hominibus Deo servientibus in famosissimo cenobio Cluniaco, quibus preest domnus abba Odilo, aliquid de nostra hereditate, hoc est unum mansum cum omnibus pertinentibus ad ipsum, pratis scilicet, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, silvis, cum exitibus et regressibus, qui situs est in Monte Presentino, et in quo manet Constantius cultor. Hęc omnia usque ad inquirendum perpetualiter possidenda tradimus jam prefati loci habitatoribus, ut deinceps teneant et possideant, calumpniatoribus nullis existentibus. Si quis hanc donationem calumpniare voluerit, anathema sit. S. Bernardi et uxoris ejus, qui hanc donationem fecerunt. S. Girberti. S. Tresmundi. S. Aldradi. S. Duranni. S. Teotardi. S. Ugonis. Item S. Ugonis. S. Duranni. S. Wigonis vicecomitis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung