CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2174     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Trescurt et querelam de quibusdam hominibus werpit.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis Christi fidelibus, quod ego Hugo, pro redemptione animę meę et omnium parentum meorum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, quantum mea parvitas permittit, ex hereditate mea quę est sita in episcopatu Augustudunensi, in villa Trescurt: hoc videlicet quod habeo et dare possum; et ad presens unum mansum in vestitura, quod tenebat quidam homo nomine Bartholomeus. Duos autem mansos qui sunt in predicta villa volo tenere quamdiu vixero; post meum vero discessum, ad jam dictum locum deveniant. Facio autem werpitionem de illa querela quam habebam contra illos homines: Rocelinum et uxorem ejus et infantes illorum, quos requirebam ad servos; Vulbertum et uxorem ejus et infantes illorum; Tedricum, Arbertum, Amalbertum, Petrum, Sofisam, Rambergam, Rotbertum. S. Hugonis, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Gausfredi. S. Bernardi. S. Hugonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung