CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2176     View  [Back]
Charta qua Algerius et uxor ejus Aalmodis et filius Constantinus dant monasterio Cluniacensi curtilos in villis Bigerias, Miriaco et Curciaco.
Consulens omnipotens Deus humanę fragilitati, precipit ei ut de transitoriis et de terręnis rebus valeat sibi celestia et ęterna mercari, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego, in Dei nomine, Algerius et uxor mea Aalmodis et filius meus Constantinus, pro animarum nostrarum remedio, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate, quę conjacet in pago Matisconense: hoc est unum curtile in villa Bigerias, terminatum a sero terra francorum, a mane terra Sancti Petri, a medio die via puplica. In alio loco, in Castello, in villa Miriaco, unum curtile, a sero terminatum via puplica, ex aliis vero partibus terra Sancti Petri. Hęc omnia dono in tali conventu, ut ab hodierno die et deinceps faciant ex eis monachi quicquid facere voluerint. Dono etiam unum campum in loco qui vocatur ad Corrigiam, pa[r]tem meam, quam ibi habeo, in tali conventu ut quamdiu vixero teneam, post discessum vero meum supradicto loco deveniat. Dono etiam in alio loco ego Aalmodis unum curtile in villa Curciaco, terminatum a duabus partibus terra Sancti Petri, a mane vie puplica, in tali conventu, ut quamdiu vixero teneam, et post discessum meum monachis deveniat. In alio loco etiam unum campum in ipsa villa, in hereditate Sancti Petri, ita ut ab isto die quicquid facere voluerint faciant. S. Algerii et uxoris ejus Aalmodis et Constantini, filii ejus. S. Rodulfi. S. Christiani. S. Oddonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung